XENODOCHIUM

XENODOCHIUM
XENODOCHIUM
Graece Ξενοδοχεῖον, locus est πρὸς κοινὴν ὑποδοχὴν τῶ ξένων κατεσκευασμένος, can. 10. Concil. Chalced. in Collect. Constitut. Eccl. ex l. 1. Cod. tit. 2. num. 15. alibique memoratus, ubi a Μαρτυρίῳ, sacello seu templo, in Martyris alicuius honorem et memoriam aedificato; Πτωχείῳ, ubi pauperes aluntur,, et Νοσοκομείω, ubi aegri curantur, distinguitur. Proprie enim hospitibus excipiendis, quod ipsum etymon innuit, inservit Xenodochium, quae vox occutrit apud Augustin. in JOannem, Tract. 97. Xenodochia et MOnasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur. Ξενὼν vocatur Chrysostomo, Homil. in Acta 45. Καταγώγιον τῶ ξένῳν, Basilio, Epist. 371. in veterib. Glossis, Hospitalium. Idem Chrysostomus κελλίον τοῦ Χριςτοῦ, Cellulam Christi appellat, et locum fuisse ab Aede saera segregatum, ac antiquitus subterraneum, docet, d. l. Η῾ οἰκία αὐτῷ τῷ Χριςτῷ ἀφώριςται. Κᾄν κατῴγειον ᾖ καὶ εὐτελὲς, ὠκ ἀπαξιοῖ, Haec cellula Christi est: domus ista ei segregata est. Etiamsi subterranum sit ac vile, non despicit. Cuiusmodi pro peregrinis loca primus exstruxisse dicitur Hierosolymis Hyrcanus Iudaeorum Rex, uti legimus apud Iosephum, Antiqq. l. 1. c. 2. Hegesippum, l. 1. et Isidorum in Origin. l. 15. c. 2. Instirutum hoc postmodum Christianis Imperatorib. certatim sequutis: ad quorum aemulationem ipse quoque Iulianus Xenodochia, ubi inopes sine discrimine exciperentur, iussit exstrui, teste Theophane in Chronographia. Inprimis vero hac in re laudanda diligentia Equitum Ordinis S. Ioannis, qui etiam nomen inde habent, uti pluribus videre est apud Dominic. Macrum, Apolog. ad calumn. Hieronymi Brusonis. Primum autem Xenodochium Constantinopoli
a. S. Zotico conditum, habetur in Constitut. Leonis Imper. In Italia, post Barbaros pulsos, primum Senis exstructum a Sorore A. C. 898. legas apud eundem Macrum in Hierolexico, ubi Hispitale de Schala id appellatum, addit etc. Sed et latius vox extensa, ut etiam Πτωχεῖον, uti videre est ex iis, quae modo de Iuliano diximus; item Νοσοκομεῖον, uti apud Suidam voce Ξενὼν, comprehendat. Sed et Xenodochii nomine venire Hospitium Religiosorum, ubi non habetur formatum MOnasterum, eidem Macro notatum est. Qui vero Xenodochtis praeerant, Xenodochi dicuntur Gregorio M. in Regist. l. 3. Epist. 24. Sic Isidorus Presbyter Xenodochus Alexandrinae Eccles. vocatur Palladio, in Lausiacâ c. 1. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Xenodochium — Xen o*do*chi um, n. [LL., fr. L. xenodochium a building for the reception of strangers, Gr. ? .] (a) (Class. Antiq.) A house for the reception of strangers. (b) In the Middle Ages, a room in a monastery for the reception and entertainment of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Xenodochĭum — (griech.), Herberge, Hospital; s. Krankenhäuser, S. 572. S. auch Xenien (Bot.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Xenodochium — Xenodọchium   [zu griechisch doche̅ »Aufnahme«, »Bewirtung«] das, s/...chi|en, Hospital. * * * Xe|no|dọ|chi|um, das; s, ...ien [lat. xenodochium < griech. xenodocheĩon, zu: déchesthai = aufnehmen]: (in der alten Kirche) Ort zur Aufnahme von… …   Universal-Lexikon

  • Xenodochium — Xe|no|do|chi|um [...x...] das; s, ...ien [...i̯ən] <über gleichbed. spätlat. xenodochium aus gr. xenodocheĩon> altkirchliche Fremdenherberge, Vorläufer des mittelalterlichen ↑Hospizes …   Das große Fremdwörterbuch

  • Xenodochīum Romanōrum — (Alonizium), Palast im alten Constantinopel, s.d. S. 381 …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Xenodochium — …   Deutsch Wikipedia

  • xenodochium — noun a room (or separate guest house) in a monastery for the temporary accommodation of guests or pilgrims …   Wiktionary

  • Xenodochium — A place set up on pilgrim routes for their and other travellers use as an overnight hostel …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • xenodochium — xen·o·do·chi·um …   English syllables

  • xenodochium — A home for the disabled and for the friendless …   Grandiloquent dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”